- CARCHEDONIUS Carbunculus
- CARCHEDONIUS CarbunculusTheophrasto, quod εν Καρχηδόνος, h. e. Carthagine, veniret, dictus est: at Plinius Garamanticos sic appellatos tradit, l. 37. c. 7. propter auctoritatem Carthaginis magnae. Carbunculi certe genus suit. Publius Syrus,Qua Carchedonios optas ignes lapideos,Nisi ut sointillent? pietas est carbunculus.Ab hoc diversa erat Carchedonia, apud Plinium, ibid. subintellige gemma, quae ex Nasamonibus eandem Carthaginem deferebatur. Ad repercussum enim lunae Carchedoniam, sicut carbunculos ad repercussum Solis, reperiri scribit; potoria vasa ex eo fieri solita, addens. Unde vilem fuisse lapidem constat, quemadmodum nec hodie magno in pretio est Chalcedonius, uti Gemmatil eum vocant. Alius erat Chalcedonius smaragdus, de quo alibi, vide Salmas. ad Solin. p. 381.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.